The Prayers of the Order

These prayers are said in Latin, the tongue of the Church and of this Order. Only their titles are given in English; the prayers themselves are not translated, for they are prayed as the Church has prayed them.

Prayer of the Order Oratio Ordinis

To be supplied by the Custos Generalis.

Beneath Thy Protection Sub Tuum Praesidium

Sub tuum praesidium confugimus,
Sancta Dei Genetrix.
Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris,
sed a periculis cunctis libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.
Amen.

The motto of the Order, and the oldest known prayer to Our Lady.

Queen of Heaven Regina Caeli

Regina caeli, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.

℣. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
℟. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

The Marian antiphon from which the Order takes its name. Said in Paschaltide.

Hail, Holy Queen Salve Regina

Salve, Regina, Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

The Memorare Memorare

Memorare, O piissima Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia,
tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum.
Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro;
ad te venio; coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despicere,
sed audi propitia et exaudi. Amen.

Prayer to Saint Michael Oratio ad Sanctum Michaelem

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio;
contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium.
Imperet illi Deus, supplices deprecamur:
tuque, Princeps militiae caelestis,
Satanam aliosque spiritus malignos,
qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo,
divina virtute in infernum detrude. Amen.

Members are bound to the daily Rosary and to the First Saturdays kept devoutly, as set out in the Rule of Life.